[55]
Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus
erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias
ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem
iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione.
Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum
esse dicebat. dabat1 iste iudicium, SI PARERET2 IVGERA
EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS,
tum uti3 Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non
arasse4, id quod satis5 erat, sed nec dominum eius esse fundi
nec locatorem; uxoris6 esse; eam ipsam suum negotium
gerere, ipsam locavisse. defendebat Xenonem homo summo
splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius.
iste nihilo minus iudicium HS IDDD7 dabat. ille tametsi
recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat,
tamen iudicium se accepturum8 esse dicebat. tum iste
maxima9 voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res
iudicetur10 hominem ut11 adservent12; cum iudicata sit, ad se ut
adducant; et illud simul ait13, se non putare illum, si propter
divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum.
hac ille vi et hoc metu adductus tantum
decumanis dedit quantum iste imperavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Dat V
2 pareret Vp: paret cOqr
3 ut Vqr
4 se non arasse VcO: non arasse se π
5 satis cp et pler.: satum V: sat O esse eius O
6 uxoris VcO: uxorem p rell.
7 HS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO
8 se accepturum VO: accept. se p rell.
9 maxima cO: magna Prisc. vulg.
10 iudicetur cO: iudicaretur rell.
11 ut om. V (Ziel. p. 195)
12 asservent VcOp: asservarent corr. p rell.
13 ait V: dixit p rell. (§69 infra)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.