[7]
an si qua in re contra rem meam decrevisset 1
aliquid iniuria, iure ei me2 inimicum esse arbitrarere3: cum
omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem
voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus
cui populus Romanus infestus est4? qui praesertim plus
etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi
Romani oneris ac muneris suscipere debeam.quid? illa
quae leviora videntur esse non cuiusvis5 animum possunt
movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque
hominum magnorum6 atque nobilium faciliorem aditum
istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum
virtus et integritas? odistis hominum novorum industriam7,
despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium
vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis:
Verrem amatis!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.