[104]
haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno1
nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat,
tollenda atque asportanda curavit.
pro di immortales! quem ego hominem accuso? quem
legibus aut iudiciali2 iure persequor? de quo vos sententiam
per tabellam feretis? dicunt legati Melitenses publice
spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosissimo
fano reliquisse; quem in locum classes hostium saepe
accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod
neque praedo violarit ante3 neque umquam hostis attigerit,
id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum.
hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc
iudicium appellabitur? criminibus enim coarguitur4 aut
suspicionibus in iudicium vocatur! di ablati, fana vexata,
nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi
iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem
reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur
a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis
tenetur,—et manet etiam ac tacitus facta mecum sua
recognoscit!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.