[118]
ea1 tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis
constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula,
quae duobus portibus2 cincta in utriusque portus ostium
aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis
regis3 fuit, qua praetores uti solent. in ea sunt aedes sacrae
complures, sed duae quae longe ceteris antecellant4, Dianae5,
et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae.
in hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui
nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus
piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole
lapidum diiunctus esset a mari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.