[121]
in hac partitione ornatus non plus
victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas
Syracusanis reservavit. Romam quae adportata1 sunt, ad
aedem honoris et virtutis itemque aliis in locis videmus.
nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano;
putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset,
domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem
permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit,
nullum attigit. conferte Verrem, non ut hominem cum
homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed
ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem
cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu
et victoria conferatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.