[122]
aedis1 Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam
Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit;
quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste
aliquo, qui tamen in bello religionem2 et consuetudinis iura
retineret3, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare;
iis4 autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur.
nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod
magis visendum putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum
omnia victoria illa5 sua profana fecisset, tamen religione
impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam
pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque
accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum
ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant6, nudos
ac deformatos reliquit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.