[124]
iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem?
vereor ne haec qui non viderunt1 omnia me nimis augere
atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet,
tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim
ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint,
esse temeritati et mendacio meo conscios. confirmare
hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex
auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo2
fuisse. incredibile dictu est quam multi Graeci de harum
valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. nimium
forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum
tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae
illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello
reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. ex ebore
diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda
curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum
anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non
solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam
bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et
graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere
delectabatur sed pondere. itaque eius modi valvas reliquit
ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc
tantum ad claudendum3 factae esse videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.