[138]
primo
nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in
mentem non esse vitandum illum nobis conventum et
locum; itaque in curiam venimus.honorifice sane consurgitur;
nos rogatu magistratus adsedimus. incipit is
loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu
rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio
hanc habuit primo1 sententiam: senatum et populum Syracusanum
moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris
Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis
utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata,
legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate
nihil eius modi facerem. respondi neque Romae in conventu
Siculorum, cum a me auxilium communi omnium
legationum consilio petebatur causaque totius provinciae
ad me2 deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque
me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur
in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.