[25]
ecqua civitas est, non modo1 in
provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam
potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara,
rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto
ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur,
sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc
ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi
gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi
nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt.
me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non
invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed
ordini. nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et
amplissima2 Cn. Pompei basilisci, quo, etiamsi esset invitatus
a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum,
qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo
Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit.
senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro
oppido iacuit et pernoctavit in publico. nulla hoc civitas
umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium
vocabas.' tu quid3 ego privatim negoti geram inter-
26 pretabere imminuendo honore senatorio?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.