[26]
verum haec
tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur,
qui ordo a vobis adhuc solis contemptus est. in populi
Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis? nec
prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani sanguine
redundat, quae fixa est ad portum urbemque vestram,
revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum
omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum
adiretis? in Mamertinorum solo foederato atque pacato
monumentum istius crudelitatis constitutum est. vestrane
urbs electa est ad quam cum1 adirent ex Italia cives crucem
civis Romani prius quam quemquam amicum populi
Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati
invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere
soletis, quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant,
cum videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cum codd. (cum... cives Romani Z): qui Lamb.: quicumque Muell. cives ipse supplevi (Cl. Rev. xviii, 210)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.