[31]
hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse
iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos
et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam
venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres)
ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque
esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando1, aliud pollicendo,
aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud,
aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat,
perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur
argentum nisi ut id2 Hieroni et Tlepolemo displiceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.