[33]
et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium
sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam
istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem
scirem nulla in re quicquam simile hominis habere.tum
primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse,
ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur.
at ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut
putetur
in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis
amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro
damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud
L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata
argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate
L. Sisennae domus esset plena hominum
honestissimorum,
accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et
considerare coepit1. mirari stultitiam alii, quod in ipso
iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem
augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum
tam
multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in
mentem.
pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum
testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere
neque ab argento digitum discedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Fort. accesserit... coeperit
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.