[45]
Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere praetorem
in provincia homini honesto, locupleti, splendido,
'vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, 'non
es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae
dignitatis ista sunt.' tu dignior, Verres, quam Calidius?
qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam
cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum conferam
quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc1 divisoribus
ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne
tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et
despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod
tibi placeret, Calidium potius habere quam te?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.