[52]
quem concursum in oppido factum putatis, quem
clamorem1, quem porro fletum mulierum? qui videret
equum Troianum introductum, urbem captam diceret.
efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de2 manibus mulierum,
ecfringi multorum foris, revelli claustra. quid enim putatis?
scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu,
tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem
dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum
caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. omnia
deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant;
quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur.
sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum
revertuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.