[69]
hoc loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo
clarissimo pulcherrimoque monumento. non iudicis solum
severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris
vim suscipere debes. tuus enim honos1 illo templo
senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna
memoria simul cum templo illo consecratur; tibi haec cura
suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium,
quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius
ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse
videatur, non quae deleret Iovis optimi maximi templum,
sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.