[73]
aliquot
saeculis post P. Scipio bello Punico tertio1 Carthaginem
cepit; qua in victoria,—videte hominis virtutem et diligentiam,
ut et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis
gaudeatis et eo maiore odio dignam istius incredibilem
audaciam iudicetis,—convocatis Siculis omnibus, quod diutissime
saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus
esse cognorat, iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae
curae fore ut omnia civitatibus, quae cuiusque fuissent,
restituerentur. tum illa quae quondam erant2 Himera
sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita,
tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille
nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum
Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere
homines et subicere flammam solebat. quem taurum cum
Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse
illos cogitare utrum esset Agrigentinis3 utilius, suisne servire
anne4 populo Romano obtemperare, cum idem monumentum
et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.