[86]
atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia
videtur—agebantur in conventu palam de sella ac
de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum
Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum
iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua
ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque
constituant. vix erat hoc plane imperatum1 cum illum
spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore
putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit
hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium
populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus;
non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis.
leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt
medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in
oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit,
cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima
erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum
domi2 nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari
ac deligari3 iubet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.