[89]
illud vero quid sit iam
non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in
C. Marcelli statua. quid est hoc? patronusne quod erat?
quid tum? quo id spectat1? utrum ea res ad opem an ad
calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an
ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil
esse? quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis
imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium
patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur
insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid
te de amplitudine Marcellorum putasti. itaque nunc
Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum
substitutus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.