nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime
C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et
publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione
verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque
praedandi. sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius
defensio1 ostenditur; cui quem ad modum resistam multo
mihi ante est, iudices2, providendum. ita enim causa constituitur,
provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia
singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque
a belli periculis tutam esse servatam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.