[106]
haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste
repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate;
in forum venit, nauarchos vocari1 iubet. qui nihil metuerent,
nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus
miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi
fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum2 iste hoc
causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit
clamor et3 admiratio4 populi tantam esse in homine impudentiam
atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis
attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset,
aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur5, aliis proditionis
crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen
esse natum postquam classis esset amissa.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.