[108]
adponitur iis1 tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui
C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene
adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in
rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere
solebat et emissarium.
veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum
adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti
nuntio2; vinctos aspiciunt catenis3 liberos suos, cum istius
avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent;
adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam
erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo
Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu
domi fueras, quem hospitem appellaras, eum4 cum illa auctoritate5
miseria6 videres perditum7, non te eius lacrimae, non
senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere8 aliquam
ad partem humanitatis revocare potuit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 commoti nuntio Vpδ (Zielinski, p. 198): nuntio commoti RSψ
3 catenis aspiciunt Vk
4 hospes tuus. Cuius... appellaras, eum Rau, Richter, Muell., Zielinski: hosp. tuuus, cuius... appellaras. Eum vulg.
5 eum quoniam R: eum qm SD (in mg. quem) auctoritate et aetate Lamb., Nohl: illa auct. hominem Kays.: illa aetate Eberh.: auctoritate secl. Madv.
6 miseria VRS: ac miseria p, et mis. δ
7 praeditum codd.
8 ab scelere V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.