[114]
ne multa, iudices, libertate1 quam vos
sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae
servitutis abusus est.
condemnat omnis de consili sententia; tamen neque
iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit,
quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium,
talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in
Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum,
hoc est de comitum suorum sententia condemnat
omnis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.