[121]
quis tam fuit illo tempore ferreus1,
quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum
aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin
lacrimaret2, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut
fortunam tamen non alienam, periculum autem commune
arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium
gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos.
errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te
maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium
sanguine eluere3 arbitrabare; praeceps amentia
ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis
remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui
sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque
illis4 desunt, tamen ex ipso illo5 numero nauarchorum aliqui
vivunt et6 adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium
poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.