[128]
aspicite, aspicite1,
iudices, squalorem sordisque sociorum!
Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste,
domo2 sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non
facit; sese ipsum abs te3 repetit, nihil amplius; totum enim
tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus
ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem
videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim
sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque
innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis
pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus
fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam
grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris
itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret,
sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat,
isdem te4 condemnatum videret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.