[133]
etiam illud praecidas licet, te, quod1 supplicium more
maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen
et in invidiam2 vocari. non in supplicio crimen meum
vertitur3; non ego nego securi4 quemquam feriri debere5, non
ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam
flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed
etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac
vehementer vindicatum.quare haec quoque praetermittas
licet. ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse
demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo.
hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata
civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses6, hoc
Hennenses7, Agyrinenses, Tyndaritani publice8 dicunt, tuus
denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes
Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut
Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in
navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum
naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque9
navium ut non modo plures sed ne singuli quidem
possint10 accedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.