[14]
O praeclarum imperatorem nec iam cum
M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus,
Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu
periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia
suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne
quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi1
iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos;
quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI
pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore
ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera
atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum,
metum ceterorum, cruciatus2 et crux. hisce omnibus suppliciis
sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos
summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate
praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque
damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.