[141]
at quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio
communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit1
esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita
quaero quae in Servilio causa fuerit. ignoscite in hoc uno,
iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram.
locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia.
quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum
vadimonium Venerio servo promittere. promittit;
Lilybaeum venitur. cogere eum coepit, cum ageret nemo2,
nemo postularet, sponsionem mille3 nummum facere cum
lictore suo, 'ni furtis quaestum faceret.' recuperatores se4
de cohorte sua dicebat5 daturum. Servilius et recusare et
deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium
capitis in se constitueretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 possit ulla π: possit esse ulla δ
2 nemo semel habent codd.: iteravit Naugerius: cum nemo postularet (del. ageret) Zielinski
3 mille Mommsen: militum RS: HS duobus sponsionem facere pδ: sponsionem 11 milium nummum facere Zielinski
4 recuperatores se Zumpt: recuperor esse RS: recuperatores (om. se) δ (ante vocab. reciperatores habet p sedego, i.e. se de cohorte, cum signis transp.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.