[159]
quid nunc agam? cum iam tot horas de uno genere ac
de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem
vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint,
aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut
varietate criminum vos attentos1 tenerem, quem ad modum
de tanta re dicam? opinor, unus modus atque una ratio
est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa gravitatis
ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam2 ad
inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.