[166]
hoc teneo, hic haereo,
iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera;
sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. qui
esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero
qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum
se1 esse dicebat. si tu apud Persas aut in extrema India
deprensus2, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud
clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto
apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis
atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis
nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu
in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se
Romanum esse diceret, apud te praetorem3 si non effugium
ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis
adsequi potuit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.