[167]
homines tenues, obscuro loco nati,
navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea1 viderunt,
ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper2 cum
cognitoribus esse possunt. hac una tamen fiducia civitatis
non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis
periculo continentur, neque apud civis solum
Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum3
societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque
venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.