[168]
tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis,
constitue nihil esse opis in hac voce, 'civis Romanus sum,'
posse impune praetorem aut alium quempiam1 supplicium
quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse
dicat, quod qui sit2 ignoret: iam omnis provincias, iam
omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem
orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime
patuit, civibus Romanis ista3 defensione praecluseris. quid?
si L. Raecium4, equitem Romanum, qui tum erat5 in Sicilia,
nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras
mittere? adservasses hominem custodiis Mamertinorum
tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius
veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo
supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur,
hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus
esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis
Romanus esset, in crucem tolleretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.