[185]
teque, Latona et Apollo et Diana,
quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum
opinio et religio fert, sedem antiquam
divinumque domicilium nocturno latrocinio atque
impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem iste
Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana,
quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum
sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos
consecratum, semel ipsorum religione, iterum P.
Africani victoria, tollendum asportandumque
curavit; teque, Mercuri, quem Verres in1 domo et
in privata aliqua2 palaestra posuit3, P.
Africanus in urbe sociorum
et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum
custodem ac praesidem voluit esse;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.