[188]
— vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae
deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque
Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis,
a quibus inventis frugibus1 et in orbem terrarum
distributis omnes2 gentes ac nationes vestri religione numinis3
continentur; ceteros item deos deasque omnis
imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste
nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum
semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc
reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem
sociorum, dignitatem rei publicae4, fidem meam spectaverunt,
si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem5 omnes
meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt6, quae mea
mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem
vestra sit in iudicanda;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.