[33]
cognoscentur enim omnia istius1 aera illa
vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis
qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia,
cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci
solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in
quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa
eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis
fructu dissoluta et compensata sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.