[42]
esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli
laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque
belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne
quod esset; at vero contra bellum praedonum1 classem
habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque
ab isto praeclare2 defensa provincia est. sic de bello praedonum,
sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam
ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas
istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis,
crudelitatis. haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis
adhuc, diligenter attendite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.