[52]
denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia
et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus
Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque
commune Mamertinis remisisti. dices frumentum Mamertinos
non debere. quo modo non debere? an ut ne1
venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere
quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. te igitur
auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini
iuvare populum Romanum debuerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ne p: om. RS
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.