[63]
cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in
Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori
non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P.
Caesetius et P. Tadius decem navibus1 suis semiplenis
navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non
ceperunt, sed abduxerunt2 onere suo plane3 captam atque
depressam4. erat ea navis plena iuventutis formosissimae,
plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste.
haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa
ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. quod
ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis
iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque
suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam
primum exhiberentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.