[76]
verum esto, sit tibi1 illud liberum omne
tempus quoad2 cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne
reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in
domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum
denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt3, quoad
per me licitum4 est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem
licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem
condi imperavit.quod est huiusce rei ius, quae consuetudo,
quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum
populi Romani seu potius communem hostem
gentium nationumque omnium quisquam omnium5 mortalium
privatus intra moenia domi suae retinere poterit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.