[78]
et nunc1 cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus
non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi
causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi
feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo
viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse,
quaero, cui probares? cum2 constaret istum Syracusis
nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum,
cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset,
cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro
illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto
ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.