[82]
erat nice, facie
eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni1 Syracusani. hanc
vir2 amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat
nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis
devinciebatur. illo autem tempore iste, tametsi ea est
hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset
Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero
tot in acta dies secum habere. itaque excogitat rem singularem;
navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit,
classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse
iubet atque imperare. hoc eo facit ut ille non solum
abesset a domo dum3 navigaret, sed etiam libenter cum
magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto
atque ablegato4 viro non liberius quam antea—quis enim
umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo
tamen5 secum illam haberet, si non tamquam virum sed6
tamquam aemulum removisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.