[84]
O
di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus,
navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare,
non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officique
sublatus est? ecquod in Sicilia bellum gessimus quin
Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? atque
haec ego ad1 memoriam vetustatis, non ad contumeliam
civitatis referri volo. itaque ille vir clarissimus summusque
imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia
conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae
in Insula2 est Syracusanum3 neminem voluit; hodie, inquam,
Syracusanum in ea parte habitare non licet; est enim locus
quem vel pauci possent4 defendere. committere igitur eum
non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte
urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros
exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda
non existimavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.