[92]
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae!
casum illum multis innocentibus calamitosum atque
funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem!
Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi
flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat.
adfertur nocte intempesta gravis huiusce1 mali
nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex
illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum
cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat,
tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque
aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 huiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.