[35]
Quirites, cum ego hanc potestatem
regiam appello, sed profecto maior est quaedam. nullum
enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure
aliquo, at regionibus tamen certis contineret. hoc vero
infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium,
quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim
etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur.
datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de
quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn.
Cornelio consulibus postve ea.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.