previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [44] primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt? [45] atque illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. quid censetis, cum isti xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras? [46] est in imperio terror; patientur. est in adventu sumptus; ferent. imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! at quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: