previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. is videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: '“P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f.”' non credo ascripturum esse '“Magno”,' non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. '“te volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti ego mea lege vendam.”' an Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem. [54] neque in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit. plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad xviros esse translatam. [55] patior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent.

atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur xviris ut vendant '“qvibvscvmqve in locis.”' O perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita!


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: