previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi. [66] iubet agros emi. primum quaero quos agros et quibus in locis? nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. audio. ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? 'definio,' inquit, 'Italiam.' satis certa regio. etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini? [67] age, non definis locum; quid? naturam agri? 'vero,' inquit, '“qvi arari avt coli possit.”' 'qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: '“Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt.”' hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? 'idcirco,' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.' hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: