[77]
quaeso, nolite vosmet ipsos consolari;
vere et diligenter considerate. num vobis aut vestri
similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero
locum fore putatis? si est omnibus vobis maiorive vestrum
parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes
et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet,
tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo.
sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque
delectis locus atque urbs quae bellum facere atque
instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine
contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias
comparari?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.