previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [20]

quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse. [21] sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur. [22] etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: