previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [36] praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis tuas non habebit? qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, prohibito inquam, per homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari possit non habebit? quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' sic nemo umquam interdixit; novum est, non dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Vnde deiectus?' quid proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse qui non accesserit? [37] 'deicior ego,' inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate uteris. nam verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus deicitur? verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. nonne? age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere. [38] haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. non enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur? [39] huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: