previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [64]

venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi accedere.' puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' si me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum. [65]

atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtemperari non oportere. quod ego tametsi non nunc primum neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob rem diceretur. nam ceteri tum ad istam orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et, ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere. tum illud quod dicitur, '“sive nive”,' inrident, tum aucupia verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque defendere. [66] in ista vero causa cum tu sis is qui te verbo litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires'—in ista defensione accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant rationem, non verbi haberi oportere?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: